- DOMESTICI
- DOMESTICIapud Scriptores rerum cum Roman. aevi posterioris, tum Francicarum, crebro occurrunt. Et quidem apudRomanos sic praetoriani Milites dicebantur, quorum munus fuit Imperatorii corporis custodia, Gr. Οὶκεῖοι et Οἰκειακοί, Protectores domestici, dicuntur Amm. Marcell. l. 14. et 15. nec non in Collat. 1. Carthagin. c. 1. ubi Devotissimi indigitantur. Erant autem tum pedites, tum equites, uti docet Senator Var. l. 1. meminitque Amm. idem Ioviani, Domesticorum ordinis primi l. 25. quam dignitatem Valeriano quoque tribuit l. 27. Cohors eorum Domesticorum Schola d cta est eidem l. 26. τῶ οἰκείων σύνταγμα, Iulian. Ep. 22. Illis praeerat Comes Domesticorum, idem Domesticus Excubitorum dictus. Δομέςτικος τῶ ἐξκουβιτόρων, apud Theophan. p. 383. etc. Ex his quod Impp. Principesque deligerent, praecipua in Palatiis, Caftris, Provinciis, munera obituros, videtur fluxisse, quod Ioh. Ep. Citri Resp. ad Latin. Domesticum idem sonare ait, quod Praefectum, Capitaneum, Ducem, Ε᾿ξάρχοντα, προηγούμενον, ἐπιςτάτην. Quemadmodum de iis, quos in Aula Francica sequioris aevi Familiares Reges appellatos notum, legimus. Neque vero Impp. solum, sed et Praefecti provinciarum, urbium, exercituum etc. suos Domesticos habuêre, unde Domesticus Praefecti Praetorio, Ducis, Comitis etc. crebro occurrit. Quam dignitatem gradumque illustreim fuisse hinc liquet, quod Heraclianus Comes Africae, Sabinum Domesticum suum, generum sibi elegisse, et ipsi omnium fere consiliorum participes fuisse leguntur, apud Oros. l. 7. et Procop. Vandalicor. l. 1. c. 4. etc. Sed et in Galliae Regum Palatiis, Domesticorum crebra mentio, apud Fortunat. Greg. Turon. Fredegar. Alios, quorum munus sic adumbrat Fortunat. l. 7. Carm. 16. ubi de Condone Domestico,Tedebertus enim Comitivae praemia cessit,Auxit et obsequiis cingula digna tuis.Vidit ut egregios animos meliora mereri,Mox voluit meritos amplificare gradus.Instituit cupiens, ut deinde Domesticus essetCrevisti subito, crevit et aula simul.Florebant pariter veneranda Platia tecum,Plaudebat vigili Dispositore domus.A' quibus patet, Domestici dignitatem non illustrem modo fuisse, cum Comitis dignitatem longe excederet, sed etiam idem muneris obiisse, quod apud Byzantinos Cura Pelatii, atque adeo Aulae Regiae Curam habuisse: cuiusmodi ministerium hodie commissum forte iis est, qui Magni Hospitii Magistri Gallis dicti: qui ut coeteris Hospitii Magistris inferioribus paesunt, ita olim maiores Domestici, coeteris eiusdem nominis ac tituli in Aula Proceribus praeerant. Plures enim hac simul functos dignitate, in Palatio constat; qui omnes Supremo et Magno Domestico suberant. Ex horum porro classe seligebantur qui coetera in provinciis Palatia Regia, Villas Regias et Fiscos publicos eorumqueve reditus curarent; ipsas interdum provincias regerent; et Iudiciis interessent, ut pluribus accurate docet Car. du Fresne Gloss. qui Magnum Domesticatum a Maiordomatu diversum fuisse, etiam colligit ex L. Ripuar. tit. 88. Fubemus, ut Optimates, Maiores domus, Domestici, Comites, Grafiones --- munera ad iudicium pervertendum non recipiant, vide quoque Domesticus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.